gregorian-chant.info
Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Introitus - Domine, ne longe facias
INTROITUS - Domine, ne longe facias
Domine, ne longe facias auxilium tuuam a me, ad defensionem meam aspice: libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ps. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. - Domine.
O Panie, nie stój w oddaleniu: Pomocy moja, spiesz mi na ratunek. Wybaw mnie z lwiej paszczy i mnie biednego spod rogów bawolich. Ps. Boże mój, Boże mój, czemuś mnie opuścił? Daleki jesteś od próśb, od słów mego wołania. - O Panie.
Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Graduale - Tenuisti manum dexteram meamGRADUALE - Tenuisti manum dexteram meam
Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria assumpsisti me. V. Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Offertorium - Improperium expectavit cor meumOFFERTORIUM - Improperium expectavit cor meum
Improperium expectavit cor meum, et miseriam: et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit: consolantem me quaesivi, et non inveni: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Communio - Pater, si non potestCOMMUNIO - Pater, si non potest
Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum: fiat voluntas tua. |




