Advertisement

Psalter translations
Home Latin Vulgate Psalm 003 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me

Recently added

Popular

Psalm 003 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? * Multi insurgunt adversum me;
multi dicunt animae meae: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem Domine, susceptor meus es, * gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi; * et exaudivit me de monte sancto suo.
Ego dormivi, et soporatus sum; * et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo millia populi circumdantis me. * Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; * dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus; * et super populum tuum benedictio tua.

Search
AdTaily
Donate us!

Preparation of the recordings and other materials published here took a long time. If you find our website useful or just like our recordings — please appreciate our hard work and make a donation.

FaceBook
Login Form



Who's Online
We have 32 guests online