Gregorian Chant
Dominica in Albis in Octava Paschae - Communio - Mitte manum tuam
Communio - Mitte manum tuam
Mitte manum tuam, et cognosce loca clavorum, allaluia: et noli esse incerdulus, sed fidelis, alleluia, alleluia. Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post II Lectionem
Post II Lectionem
Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem proiecit in mare: adiutor et protector factus est mihi in salutem. V. Hic Deus meus, et honorabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. V. Dominus conterens bella: Dominus nomen est illi. Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post III Lectionem
Post III Lectionem
Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi. V. Et maceriam circumdedit, et circumfodit: et plantavit vineam Sorec, et aedificavit turrim in medio eius. Et torcular fodit in ea: vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est. Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post IV Lectionem
Post IV Lectionem Attende, caelum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo. V. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum: et descendant sicut ros verba mea. V. Sicut imber super gramina et sicut nix super fenum:quia nomen Domini invocabo. V. Date magnitudinem Deo nostro: Deus, vera opera eius, et omnes viae eius iudicia. V. Deus fidelis, in quo non est inquinitas: iustus et sanctus Dominus. Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Introitus - Domine, ne longe facias
INTROITUS - Domine, ne longe facias
Domine, ne longe facias auxilium tuuam a me, ad defensionem meam aspice: libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ps. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. - Domine. Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Graduale - Tenuisti manum dexteram meam
GRADUALE - Tenuisti manum dexteram meam
Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria assumpsisti me. V. Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. |
- Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Offertorium - Improperium expectavit cor meum
- Palm Sunday (Dominica II Passionis) - Communio - Pater, si non potest
- Laetare Sunday (Dominica IV. in Quadragesima) - Introitus - Laetare Ierusalem
- Laetare Sunday (Dominica IV. in Quadragesima) - Graduale - Laetatus sum




