Gregorian Chant
Dominica III. post Pascha - Introitus - Iubilate Deo, omnis terra
Introitus - Iubilate Deo, omnis terra
Iubilate Deo, omnis terra, alleluia: psalmum dicite nomini eius, alleluia: date gloriam laudi eius, alleluia, alleluia, alleluia. Ps. Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. V. Gloria Patri. Dominica III. post Pascha - Alleluia - Redemptionem misit Dominus
Alleluia - Redemptionem misit Dominus
Alleluia, alleluia. V. Redemptionem misit Dominus populo suo. Alleluia. V. Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis: et ita intrare in gloriam suam. Alleluia. Dominica III. post Pascha - Offertorium - Lauda, anima mea, Dominum
Offertorium - Lauda, anima mea, Dominum
Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo, quamdiu ero, alleluia. Dominica III. post Pascha - Communio - Modicum, et non videbitis me
Communio - Modicum, et non videbitis me
Modicum, et non videbitis me, alleluia: iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem, alleluia, alleluia. Dominica in Albis in Octava Paschae - Introitus - Quasi modo geniti infantes
Introitus - Quasi modo geniti infantes
Quasi modo geniti infantes, alleluia: ratinabiles, sine dolo lac concupiscite, alleluia, alleluia, alleluia. Ps. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Gloria Patri. Dominica in Albis in Octava Paschae - Alleluia - In die resurrectionis
Alleluia - In die resurrectionis
Alleluia, alleluia. V. In die resurrectionis meae, dicit Dominus, praecedam vos in Galileam. Alleluia. V. Post dies octo, ianuis clausis stetit Iesus in medio discipulorum suorm, et dixit: Pax vobis. Alleluia. |
- Dominica in Albis in Octava Paschae - Communio - Mitte manum tuam
- Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post II Lectionem
- Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post III Lectionem
- Easter Vigil (De Vigilia Paschali) - Cantica Post Lectiones - Post IV Lectionem



